ANIENSIS Juniorum

ANIENSIS Juniorum
ANIENSIS Juniorum
apud Livium l. 24. c. 7. ubi de Comitiis Consularibus secundis a Q. Fabio Maximo post Cannensem pugnam habitis, Eo die cum sors proerogativoe Aniensi Iuniorum exisset, eaque T. Otacilium et M. Aemilium Regillum Consules diceret, tum etc. uti reponit Gronovius, cum anted legeretur proerogativoe ante iuniorum; tribus Romanae nomen est, cuius idem Livius meminit l. 10. c. 9. Et lustrum eô annô conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpitio Saverrione Consoribus, tribusque additoe Amensis et Tormentina. Cicero quoque in Orat. pro Plancio, Senatus consultum; item in Epistola Caelii ad Ciceronem. L. Ateius L. F. An. quod est, Aniensi. Porro Aniensem iuniorum dicit, ut l. 27. c. 6. Galeria iuniorum quoe sorte proerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium Consules dixerat etc. Vide Ioh. Frid. Gronovium Observ. l. 4. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Tribus — Tribus, 1) Staatseintheilung des alten Rom. Zuerst gab es deren drei patricische: die T. Ramnensis, aus den Latinern gebildet, welche den Palatinischen Hügel bewohnten; die T. Titiensis, von den unter Titus Tatius nach Rom gezogenen Sabinern auf… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”